De Admirandis, Pag. 61
 
Vanini, De Admirandis

/p. 61/ detur, non statim separatur a toto; an,

sicut simile libenter it ad simile, tanquam pars

ad totum aut tanquam pars ad cognatam partem,

unionis appetens, quae entitatis assecla est,

sic non libenter a toto separatur: iccirco tanquam

invita sensim atque lente distrahitur.

An quia fortassis inferiores guttae partes plus

terrae, superiores autem plus aëris habent.

DIALOGUS XI.

De motu et quiete proiectorum

in aëre.

Alex. –

A pluvia, quae aër est condensatus,

nunc ad aëris motum transcendamus

et disquiramus an motus sit

quietis causa, an e contra quies sit

causa motus. I. C. An dicemus, ad

hanc quaestionem resolvendam, motum

esse quietis effectorem? Sane lapides, in aquae

superficiem per obliquum iacti, resiliunt.

E situla, aqua plena, circumacta, ne gutta quidem

effunditur. Urceus aqua repletus, cui

sit fistula imposita, si invertatur, aqua in fistulam

non descendet. Quiescit ergo aqua

per motum: motus igitur quietis causa est.

An vero animi gratia asseremus quietem esse

motus causam, ut allata exempla, si

acutius considerentur, confirmant? Alex. –

Quomodo id fieri potest? I. C. In lapidis historia

duo sunt motus: unus deorsum, desilit enim

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum